# Regula 5.21

Benedict, Regula, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.21

Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus.] Hinc S. Bernardus (Serm. 41 de divers.): « Serenitas in vultu, dulcedo in sermonibus multum colorant obedientiam obsequentis: unde et gentilis ille poeta sic ait: Super omnia vultus accessere boni. Quis enim locus obe dientiae, ubi tristitiae cernitur aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile est ut vultum non mutent, qui mutant voluntatem: nubilosa corporis compositio, et facies tenebris obfuscata, devotionem ab animo recessisse designant. » Hilarem plane datorem se exhibebat Gerardus Cluniacensis, de quo Petrus Venerabilis (Lib. i Mir. c. 8): « Expertus sum, inquit, ipse magnam in hac virtute ejus constantiam, cui cum saepe gravia, quae aliis vix injungere auderem, facillime imponerem, alacriter injuncta suscipiebat, et alacrius adimplebat. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
