# Regula 5.3

Benedict, Regula, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.3

Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si, quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmure, vel cum responso nolentis efficiatur: quia obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit: Qui vos audit, me audit (Matth. x). Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. ix). Nam cum malo animo si obediat discipulus, et non solum ore, verum etiam in corde si murmuraverit; etsi impleat jussionem, tamen acceptum jam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, imo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
