# Regula 5.4.1-19

Benedict, Regula, 5.4.1 to 5.4.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/5.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/5.4.1

COMMENTARIUS. Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Non levem haec verba continent difficultatem: qui enim capite septimo obedientiam in tertio humilitatis gradu collocavit, hic eam in primo constituit. Difficultatis nodum duobus modis extricat Petrus Boherius dicendo: 1° Obedientiam recte dici primum humilitatis gradum, non quidem ordine, sed excellentia et dignitate: quam solutionem etiam adhibet Bernardus Cassinensis. Et sane tanta est Obedientiae virtus, ut etiam victimis praeferatur. 2° obedientiam esse primum humilitatis gradum extrinsecum, timorem vero intrinsecum: quam responsionem hausit ex Smaragdo hanc ad quaestionem ita reponente: « Timor est primus in corde, obedientia in actione. » Tertiam solutionem adinvenit Menardus noster: « Obedientia, inquit, non est primus humilitatis ordine, sed utilitate potior. » Et certe, teste S. Gregorio, « Obedientia sola virtus est, quae menti caeteras virtutes inserit, insertasque custodit. » Quartam subministrat Joannes Craesbeeck, cum dicit obedientiam primum esse humilitatis gradum, non quidem absolute, sed primum inter eos quos religiosus in monasterio existens exercere et ascendere incipit: nam duos primos ante conversionem, sive antequam corpori congregationis sociaretur ascendisse debuit; quod probat auctoritate S. Bernardi in tractatu de Gradibus humil., gradu 10. Quintam superaddo, scilicet humilitatis nomine aliud nihil a S. Patre intelligi, nisi ipsam obedientiam, quam humilitatis vocabul » nuncupat, quod duae illae virtutes ita invicem sint connexae atque concatenatae, ut neutra sine altera possit existere. Atque ita S. Benedictum videtur intellexisse Hildemarus, ad hunc locum haec scribens: « Videndum quare dicit humilitatis, cum clavis illius capituli de obedientia dicit; potuit enim dicere: Primus obedientiae gradus est; sed ideo dixit humilitatis, quia istae tres virtutes, id est charitas, humilitas, obedientia, adeo sunt conjunctae, ut una sine alteresse nequeat: nam ubi obedientia est, ibi est humilitas et charitas. » Et hoc sensu primus humilitatis gradus idem sonat atque unus obedientiae gradus;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
