# Regula 50.4

Benedict, Regula, Chapter 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/50.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/50.4

Nostros tamen quod spectat, notandum eos non semper sub dio divinum exsolvisse officium; sed, ut decentius faciliusque illud explerent, oratoria sibi ubi operari solerent erexisse. Ita B. Benedicti Anianensis discipuli (In Vita S. Ben. Anian., num. 38, saec. iv Bened.) « in montibus, in quibus fratres soliti erant alendarum ovium curam habentes habitare, sibi ad orandum exiguum oratorium construserunt. » Ita Leonas abbas Piscariensis (Chron. Piscar. lib. iii, tom. V Spicil.). « accepto fundo a regali curia, consiruxit oratoriam domum in angulo ipsius civitatis circa portam quae dicitur Maranesca, ut fratres qui pro negotiis et eisdem rebus custodiendis et conservandis mitterentur, haberent ubi psallerent, et in officiorum obsequiis se frequentius et liberius ibidem occuparent. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
