# Regula 50.8

Benedict, Regula, Chapter 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/50.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/50.8

Quod vero S. Benedictus ait, non eos praetereant horae constitutae, sic interpretantur commentatores, « ut hora tertia tertiam dicant, sicut sexta sextam, et sic in horis singulis proprias horas dicant. » Ita Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, et Boherius: addit tamen Hildemarus: « Si possunt: nam si necessitas cogit, faciant ut possunt. » Atque haec fuit veterum monachorum praxis: « Serva etiam horas orationum, inquit sanctus Antonius (In Regul. num. 4), nec praetermittas ullam earum, ne rationem pro ea reddas. » Et Regula Orientalis (Cap. 12): « Ad collectam, et ad psallendum nullus sibi occasiones inveniat quibus se dicat occupatum, quasi ire non possit: et si in monasterio, vel in agro, aut initinere, aut in quolibet ministerio fuerit, orandi atque psallendi tempus non praetermittat. » Quae verba desumpta sunt ex Regula sancti Pachomii, art. 81. Atque ita abbas Sosimas, teste Sophronio (In Vita S. Mar. Aegyp., cap. 7, lib. i de Vit. Pat.), « viginti diebus exigens iter, cum sextae horae tempus advenisset, stetit modicum ab itinere, et conversus ad orientem agebat solitam orationem; consueverat enim constituto diei tempore figere itineris cursum, et stans psallere, et genu flexo orare. » Ita S. Maurus ad Gallias missus (In Vita S. Mauri, saec. i Bened.), in itinere nocturnum nocte peragebat officium, testante Fausto itineris socio, quia « ea nocte celebrantibus nobis nocturnale officium, advenerunt illuc duo nihilominus ex fratribus nostris. » Ita S. Bertulfus (Saec. ii Ben.) Roma Bobium rediens, cum jam atra nox irruisset, Jonam itineris socium accersivit, ac de nocturnis vigiliis sciscitavit, ut scribit idem Jonas in ejus Vita, n. 8. Ita S. Fructuosus postea Bracarensis episcopus (In ejus Vita, num. 13, saec. ii Bened., Bolland., 1 Martii), constitutus in itinere « officium sacrum cum suis fratribus » in navi celebrasse dicitur. Ita denique Germanus monachus in hospitio « pro suo more, postquam acquievisset aliquantum, intempesta hora consurgens, psalmodia nocturna perfunctus est, » uti legimus in Vita S. Eudociae, n. 3.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
