Latin
Chapter 50
Benedict, Regula 50.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut possunt agant sibi.] Quod ait ut possunt, Bernardus Cassinensis intelligit «quod hoc in loco non possunt facere aeque prolixas orationes, nec officium tractim, et morose; sed ut possunt, supple ad minus verba integra, numerum psalmorum, numerum lectionum. »Quod vero agant sibi, «id est apud se, secreto, sine cantu; sibi solum, si sint soli: sibi vicissim dicendo versus psalmorum et horarum, si sint duo vel plures. »Nonnulli codices legunt agant ibi, hoc est in itinere, quam lectionem probat Menardus.