# Regula 50.9

Benedict, Regula, Chapter 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/50.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/50.9

Sed ut possunt agant sibi.] Quod ait ut possunt, Bernardus Cassinensis intelligit « quod hoc in loco non possunt facere aeque prolixas orationes, nec officium tractim, et morose; sed ut possunt, supple ad minus verba integra, numerum psalmorum, numerum lectionum. » Quod vero agant sibi, « id est apud se, secreto, sine cantu; sibi solum, si sint soli: sibi vicissim dicendo versus psalmorum et horarum, si sint duo vel plures. » Nonnulli codices legunt agant ibi, hoc est in itinere, quam lectionem probat Menardus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
