Latin
Chapter 51
Benedict, Regula 51.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et ea die sperat reverti ad monasterium, non praesumat foris manducare.] Juxta priscorum monachorum disciplinam, quae fratres extra coenobium edere non ferebat. «Nequaquam in saeculari domo cibos sumere consueverant monachi, »inquit vetus scriptor Vitae S. Pachomii, n. 42. Et Regula incerti auctoris: «Nemo extra monasterium sine praecepto manducet, neque bibat; non enim hoc ad disciplinam pertinet monasterii: »quae pene iisdem verbis exstant in Regula Tarnatensi, cap. 9, laudatque hanc in rem duorum adolescentulorum religionem Cassianus (Lib. v, cap. 40), quos etiam ficus deferentes fames in cremo consumpsit. Atque eo referri potest quod S. Cuthbertus cum duobus sociis ad terram Pictorum profectus, «nec cibaria secum detulere, tanquam citius reversuri, »ut scribit Beda Venerabilis (In Vita S. Cuthb. ,cap. 11, saec. ii Benedict.) .