Latin
Chapter 51
Benedict, Regula 51.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte ab abbate suo eis proecipiatur.] Quia, ut monent commentatores, cum summa semper discretione agere debet, atque habita ratione personae quae dirigitur, illius ad quam dirigitur, laboris itineris, proficiscenti fratri comedendi licentiam dare debet, si forte ab episcopo aut principe invitetur, vel si ad seram duntaxat reverti debeat. Alioquin pejor foret fratris hujusmodi in viam directi conditio, quam excommunicati, qui in monasterio citius reficeret. Videsis Regulam Magistri cap. 59, 60, 61, et 62.