# Regula 52.6

Benedict, Regula, Chapter 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/52.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/52.6

Et agatur reverentia Deo.] Vel salutando altare. juxta Hildemarum et Boherium, vel per summum silentium, secundum Bernardum Cassinensem. Sed si alter vult sibi secretius forte orare, smpliciter intret et oret.] Ubi « quod ait simpliciter. inquit Bernardus Cassinensis, est ac si diceret: plane, non sonore, non cum magno strepitu pedum, non alte tussiendo, vel excreando; sed modeste, plane, silenter. » Verum cum praeter quietis relectionisque tempora, labore manuum, lectione, divinisque officiis semper occupatos monachos teneat $. P. Benedictus, qua ratione volentes orare oratorium ingredi poterunt? Respondet Hildemarus eos quibus compunctionis contemplationisque a Domino gratia concessa est, lacrymis haud esse fraudandos; relictoque labore, aut libro, oratorium intrare licite posse, quamvis paucorum sit ista virtus. Adderem ego: cum abbatis benedictione.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
