# Regula 52.8

Benedict, Regula, Chapter 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/52.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/52.8

Sed in lacrymis et intentione cordis.] Vide quae supra diximus ad cap. 20. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur expleto opere Dei remorari in oratorio.] Id summa cum religione observabant majores nostri, finito quolibet cursu operis Dei saeculares ejicientes, ut pluribus exemplis et factis demonstrari posset. Sed imus in hanc rem sufficiet Udalricus de officio sacristae loquens in hunc modum (Lib. iii, cap. 12): « Claudit quoque vel aperit ecclesiae fores variis modis per diversa tempora. Nam cum ad nocturnos tam in hieme quam in aestate semper aperiat, in hieme tamen post officium, quod in nocte cantatur, semper eas claudit, atque ita permanent usque dum scilla sonetur ad tertiam; finitaque missa matutinali claudit, clausaeque permanent usque dum scilla pulsatur ad sex- Tam. Tunc aperiuntur, et missa finita, usque ad vesperos clauduntur. Post vesperos vero regulares clauduntur, ita usque ad nocturnos permansurae, In aestate autcum cum statim post matutinas regulares claudantur, ad primam aperiuntur, et usque dum missa matutinalis finiatur patent; quae tunc clausa ad missam aperiuntur, post quam usque ad vesperos obscrantur; quibus finitis, usque ad nocturnos omnino clauduntur. In Quadragesima privatis diebus post missam matutinalem clauduntur, et post sextam mox ut scilla sonaverit reserantur, nec clauduntur usque dum vesperi finiantur. In xii vero lectionibus tam in hieme quam in aestate ad scillam quae post capitulum sonatur, aperiuntur. » Atque hanc consuetudinem respicit quod in lib. Mir. S. Gualteri abbatis Pontisarensis legitur: « Die altera, quae Dominica habebatur, sacrista universos post missas exire cogente. » etc.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
