# Regula 53.675.1-19

Benedict, Regula, 53.675.1 to 53.675.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.1

Sed quam sibi singuli Nitrienses monachi sumebant hospitibus occurrendi curam, quamque Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, ei cui sollicitudo hospitalis data erat committit, hanc S. Benedictus sub distinctione priori vel fratribus injungit, ut a priore occurratur majoribus, minoribus a fratribus, uti exponunt Smaragdus et Bernardus Cassinensis: « Quia enim duae ad monasterium solent venire personae, inquit Smaragdus, duas ei illis personas rationabiliter jubet occurrere. Pri…ribus enim nece se est occurrat prior, fratribus occurrat frater. Si enim venerit rex, episcopus, aut aliquis de summo apice potens, exeat illi obviam abbas; si autem venerit alter, obviam illi exeat alter. » Quod autem S. Benedictus dicit vel a fratribus, non est inteliigendum ab omnibus, sed ab iis quos ad id officii deputaverit abbas, ut patet ex lib. Usuum Cisterciensium, cap. 87. E… primitus o…ent pariter, et sic sibi socientur in …ace.] Secundo praescribit S. Benedictus ut primitus …ent pariter, id quod Richardus de S. Angelo inteligit « unus alterum salutando, vel unusquisque dicendo Benedicite, prout vidi, » inquit. Rectius S. Hildegardis primitus orent pariter exponit, ut « omnes quicunque sint ad ecclesiam ad adorandum ducantur, ita quod fratres Deum orent, ne cum eisdem hospitibus ordinem suum infringant, isti autem ut conversationem illorum videntes meliores fiant. » Quonam vero ritu id fieret, ita explicat liber Usuum Cisterciensium (Cap, 87): « Occurrentes vero hospitibus deponant caputia de capitibus, si tunc superposita fuerint, et sic, prostrati super genua, ducant ad orationem. Ingressi vero ecclesiam, aspergat illos aqua benedicta ille cui officium illud injunctum est. Postea faciant orationem incurvi vel prostrati, sicut tempus exigit. Sed si episcopus vel abbas fuerit, qui eum suscipit offerat ei sparsorium, osculando manum, et ducto eo ad lucum ubi orare debet, subtrahat se paululum cum socio post ipsum orantem, faciens orationem, sicut supra dictum est: qua completa, signent se et exeant.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
