Latin
53.675.154 to 53.675.179
Benedict, Regula 53.675.154-179
Unproofread scanNot analysed yet
Is autem cui jusserit abbas, debet esse doctus et litteratus, ex concilio Aquisgranensi, decernente (Can. 63) «ut docti fratres eligantur, qui cum supervenientibus loquantur. Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur.] Circa hanc lectionem plurima hic occurrunt observanda. Primo, nomine legis divinae non solum Decalogus, aut quinque Moysis libri intelliguntur, sed utrumque Vetus et Novum Testamentum, imo «omne verbum ex lege divina sumptum quod aedificat, »inquit Bernardus Cassinensis. Quid vero absolute legendum sit, vix aliqui definiunt. Olim in Cassinensi asceterio «coram hospitibus legebantur exhortationes quaedam excerptae ex libris divi Gregorii papae, »ut testatur Paulus Augustinus a Janua. Has exhortationes sive sermones in Cassinensi bibliotheca vidit noster Mabillonius. Rodulfus abbas monasterii S. Theodorici prope Rhemos, coram Roberto Flandrensium comite, et Danorum regina Vitam S. Theoderici (Saec. i Ben) jussit legi, ut scribit Adalgisus in lib. Mirac. ejus, cap. 15. Denique Patres congregationis Anglicanae statuunt (In cap. 53), ut «ducatur ad cellam hospitum, ubi a fratre cui mandatur cura hospitum legatur lectio ex I Joan. ,cap. iv, Charissimi, diligamus, etc. ,usque ad finem; et dicatur. Tu autem, Domine, et statim prosternat se coram hospite, deosculans terram, quo Christus in eo adoretur juxta regulam. »Secundo, statim post factam in ecclesia orationem, et exhibitum pacis osculum, antequam hospes duceretur in hospitium, fiebat hujusmodi lectio, ut videre est in libro Usuum Cisterciensium (Cap. 87): Osculentur eos, et postmodum resideant, et lecta sententia, si expositione indiget hospes, exponatur ei; deinde ducatur ad hospitium, vel praesentetur hospitali; fratres autem redeant in claustrum; »et apud Richardum de S. Angelo ad haec verba: Post haec omnis ei exhibeatur humanitas: «Post haec, Id est ducto ad orationem et lecta coram eo lege divina. »Sed Bursfeldenses ducto ad hospitium hospite, coram eo aliquid de divinis Scripturis recitant.