Latin
53.675.206 to 53.675.231
Benedict, Regula 53.675.206-231
Unproofread scanNot analysed yet
Aicadii abbatis Gemmeticensis, num. 11 (Saec. ii Ben.) . «Susceptis monachis ad domum auditorii eos perduxit. »Esi autem auditorium locus capitulo proximus: locutorium appellare solent. Auditorii tamen nomine …capitulum intelligit noster Mabillonius. Quarto, exponebatur hospiti recitata lectio, ut docet Hildemarus: «Si autem tabs fuerit hospes, debet etiam exponi lectio; »patetque ex supra citato libro Usuum Cisterciensium, cap. 87, et ex Adalgiso monacho in lib. Mir. S. Theoderici cap. 15, ubi refert Rodulfum abbatem suo in monasterio excepisse Robertum Flandrensem c…mitem, et reginam, eisque ad mensam adhibuisse lectionem ex Vita S. Theoderici: «Beatissimi Theodorici Vitam virtutibus illustrem coram eis a fratribus lectam et expositam, quasi saluberrimum animae ferculum illis apposuit, quod prae caeteris sumptibus et impensis uterque magni fecit. »Quinto, ubi ignotus advenisset monachus, lectioni tota simul congregatio aderat, ut manifestum est ex Capitulis monachorum ad Augiam directorum (Cap. 12): «Omnes hospites supervenientes cum lectione divina suscipiunt; incognitis tamen monachis ad lectionem omnis pariter concurrit congregatio, ut Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. »Sexto, Hildemarus: «Sciendum est, inquit, quia sunt multi qui postquam prima vice legunt lectionem hospiti, jam postea nunquam legunt eidem hospiti, etiamsi post unum, vel duos, vel decem annos venerit. Isti tales non regulariter faciunt, eo quod regula dicit hospiti legi lectionem. Jam si humanitas i li exhibenda est, cur non et lectio ei legenda est, quod melius est? Unde ista potest esse discretio? si enim frequenter venerit ipse hospes ad monasterium, ita ut post quindecim aut viginti dies venerit, quot…es venerit, toties ei lectio legenda sit, et omnis humanitas praebenda. »Denique singulare haudquaquam exstitit S. Benedicto lectionem adhibere hospitibus; nam in Regula abbatis Isaiae haec lego (Cap. 33): «Hilariter occurre extero, et saluta illum, ne discessus vester ab invicem sit cum detrimento;