# Regula 53.675.302-322

Benedict, Regula, 53.675.302 to 53.675.322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.675.302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.675.302

» His addenda sunt summorum pontificum decreta, quibus prohibuerunt. ne visitantes etiam ex officio monasteria Cisterciensis ordinis episcopi carnes ab eis exigerent, ut videre est Clement. I. iii, tit. 13, cap. 2, et ne nobiles sub specie patronatus conjuges in monasteriis introducere, et carnes comedere praesumerent, ut patet ex bulla Gregorii papae IX a nobis supra citata. Absit ergo procul ab hospitiis nostris omnis pinguedo carnium, absit omnis superfluus sumptuosusque ciborum apparatus: haec in domibus regum sint, non monachorum: « Pulsante cellam tuam fratre, inquit Petrus Damiani (Opusc. 15, cap. 10), protinus tristes rugae discedant, contracta se ora resolvant, serena facies occurrat, festina frons Iaetitiam praeferat. » Haec est omnis humanitas quam hospitibus exhibere debemus. Nec quis obtendat auctoritatem, nolilitatem, potentiamque hospitum ad excusandos lautiores ciborum apparatus; nam quaecunque hanc in rem proferri possent, jam longo ante tempore refutavit, et valide quidem, S. Hieronymus scribens ad Nepotianum his verbis (Epist. 2): « Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores consulum, et milites excubare, judicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subjectis, judex saeculi plus deferet clerico continenti quam diviti; et magis sanctitatem tuam venerabitur quam opes; aut si talis est qui non audiat clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas, libenter carebo hujusmodi beneficio, et Christum rogabo pro judice, qui magis et citius subvenire potest quam judex. Melius enim est confidere in Domino quam confidere in homine; melius est sperare in Domino quam sperare in principibus. » Optimum et salutare monitum, quod, obsecro, attendant monachi illi qui ad unum aliquando convivium expendunt quod uni per annum integrum nutriendo monacho sufficeret.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
