Latin
53.675.352 to 53.675.376
Benedict, Regula 53.675.352-376
Unproofread scanNot analysed yet
Stat. ,part. ii, cap. 3, n. 31), ne «prior in domo sua cum hospitibus advenientibus debeat passim et indifferenter comedero, sed duntaxat cum personis honestis, et talibus quibus hoc commode negare non possit; et tunc etiam quanto rarius, tanto melius. »Aquam in manibus abbas hospitibus det.] Idipsum hospitalitatis gratia praestabant olim etiam ipsi episcopi, ut patet ex Baudemundo in Vita S. Amandi cap. 20, cui in civitatem quamdam advenienti «hospitalitatis more episcopus aquam in manibus fudit. i Imo ipsi saeculares viri, ut constat ex Beda in Vita S. Cuthberti, c. 29. Pedes autem hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet.] Haec sententia duobus modis intelligi potest: 1° ut singulis hospitibus abbas et omnis simul cum eo congregatio pedes lavet; 2° u singulis hospitibus singuli congregationis monach suo quique ordine, ipso incipiente abbate pedes abluant. Sic enim cuncta congregatio pedes hospitibus lavare dicitur, sicut omnes fratres coquinae officium implere, eo quod suo quisque ordine illud exerceat. Et primo quidem sensu vix unquam crediderim hoc Regulae caput observatum fuisse, nisi forte erga ignotos monachos, quibus ad lectionem di inae legis, quam S. legislator faciendam praescribit, omnis con…urrebat congregatio, ut supra vidimus. Atque ita Paulo postea Virodunensi episcopo pedes manusque lavisse dicitur abbas cum frattibus Theologiensis monasterii (In ejus Vita, n. 3, saec. ii Ben.) . S. Thomas abbas Farlensis (Saec. iii Ben.) cum viros sanctissimos Paldonem, Tasonem et Tatonem «hospitio suscepisset, ut monachorum ac honorum moris est Christianorum, cum fratribus, ut ei solitum fuit, secundum Domini praeceptum eorum pedes abluere peregit, »ut scribit Autpertus in Vita S. Paldonis, n. 5. Alioquin si omnibus indifferenter hospitibus cuncta simul congregatio pedes lava…e coacta esset, fratres in hoc hospitalitatis officio occupati caetera Regulae officia implere non possent, quod argumentum valide urget Petrus Venerabilis ad S.