Latin
53.685.1 to 53.685.24
Benedict, Regula 53.685.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Posteriori sensu beatum Benedictum intellexisse videtur S. Hildegardis ad haec verba cuncta congregatio lavet, sic scribens: «Scilicet illi, quibus abbas illud opus injungit; »et Richardus de S. Angelo: «Id est aliqui de congregatione. »Clarius Hildemarus: «Quod vero dicit pedes hospitum cuncta congregatio lavet, per dies vicissim discretio est facienda. »Et infra: «Sic enim facimus de pedes lavare pauperibus; id est illi qui offerunt in die ad missam, illi etiam post vesperam vadunt pedes pauperibus lavare, et cantando lavant pedes, et post lotos pedes miscent; post miscere dicunt capitula, et orationem Adesto officium servitutis nostrae, etc. »Ubi respexisse videtur ad illud monachorum ad Augiam di…cctorum capitulum (Cap. 3): «Ut sint equidem quot…die sex per brevem deputati fratres sacram offerentes oblationem, incipientes ab abbate, omnes per ordinem, sicut et nos aliquando fecimus, qui etiam pedes peregrinorum in unaquaque feria lavant. »De Cluniacensibus ita scribit Petrus Venerabilis ad S. Bernardum (Lib. i, epist. 28): «Facimus tamen quod possumus, et per totius anni spatium, unaquaque die, tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum vino offerimus, abbate in ordine suo id faciente, nullisque nisi infirmis, qui haec implere non valent, exceptis. »Idem in Cassinensi monasterio suo tempore observatum fuisse innuit Bernardus Cassinensis. Nunc vero Cassinenses iis potissimum pedes abluunt, qui ad conversionem veniunt (Decl. Cass. ,cap. 53). In Regulari Concordia S. Dunstani istud ea de re statutum reperio (Cap. 10): «Omni die sine intermissione tres ex his qui continuo in monasterio pascuntur eligantur pauperes, quibus ejusdem mandati exhibeatur obsequium; quique eisdem pascantur victualibus quibus fratres utuntur. Hoc ergo modo illuc eundi ordinem prosequantur: scilicet sabbato pueri dextri chori cum suo custode i lud peragant; sequenti die dominica residui pueri sinistri cum altero custode;