# Regula 53.685.123-140

Benedict, Regula, 53.685.123 to 53.685.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/53.685.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/53.685.123

Praeterea habet proprios famulos, et proprium coquum, et duos asinos ad ipsum hospitium deputatos, qui ligna quotidie apportent, ut cum hospites supervenerint in promptu sit copia liquorum. » Item et cellam hospitum habeat assignatam frater, etc.] Ejus munia describit Haeftenus I. ii, tract. 2, disq. 3. Cellae autem nomine S. Benedictus integrum intelligit hospitium, plures in cellas divisum; ubi illud maxime notandum est, in nostris olim monasteriis aliud fuisse monachorum ab hospitio divitum et pauperum, ut patet ex Consuetudinibus S. Benedicti abbatis Anianensis (Tom. IV Analect.), in quibus legimus « in hospitali hospitum monachorum honestissimam susceptionem, segregata domo susceptionis aliorum hospitum; » ex Hildemaro hunc in locum sic scribente: « Notandum est enim quia, si potest fieri, talis claustra hospitum debet esse nobilium, sicut monachorum cum sua ordinatione. Talis etiam debet esse claustra pauperum qualis infirmorum. Talis etiam monachorum hospitum qualis etiam infirmorum, ubi omnia necessaria praeparari possint. Si autem non potest esse, sicut dixi, separata loca episcoporum a divi…ibus, sint simul tamen separata a pauperibus, et abbatibus, et monachis; eo quod non possunt insimul convenire comes et episcopus cum pauperibus et abbatibus peregrinis. » Et alibi (In cap. 67): « Verum quia dicit regula de hospitibus suscipiendis: Et domus Dei a sapientibus sapienter administretur, intelligunt, quia dormitorium ubi monachi suscipi debent habetur separatum a laicorum cubiculo, id est ubi laici jacent, eo quod laici possunt stare usque mediam noctem, et loqui, et jocari, et monachi non debent, sed magis silentium habere, et orare: ideo juxta oratorium illorum monachorum hospitum est dormitorium, ubi ipsi jaceant soli reverenter, et possum nocte surgere qua hora veliut, et ire in ecclesiam... Quod si dormitorium monachorum hospitum non est juxta oratorium propter orationem faciendam, sed cum laicis;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
