Latin
54.694.169 to 54.694.191
Benedict, Regula 54.694.169-191
Unproofread scanNot analysed yet
»Antiquiores etiam monachi (Cassian. lib. iv, cap. 16) scribentes aut recipientes absque permissione litteras, congregatis in synaxi fratribus, prostratos in terram veniam postulare jubebant, quandiu culpam abbas indulsisset. Poenae incerti auctoris, apud S. Basilium, num. 4), eos excommunicant; S. Columbanus in Poenitentiali superpositione damnat; S. Isidori Regula, cap. 16, triduana excommunicatione etiam emendandos decernit. Denique in ms. codice 47 bibliothecae Cassinensis inter casus priori reservatos ab annis fere trecentis tertium exstat: «Quod nullus mittat litteram vel ambasciatam extra monasterium, nec ab aliquo ea recipiat sine licentia. »Quod si mittentes aut recipientes litteras ita plectebant, quanto magis eulogias, aut alia quaelibet munusculi, quae quidem juxta Regulam Tarnatensis monasterii (Cap. 19) «peregrinis et ignotis deputabuntur, aut certe incendio cremabuntur. »Recipientes vero aut mittentes ad minus in capitulo verberentur, ex lib. Instit. cap. gener, ordin. Cisterc. ,dist. 6, cap. 9.