# Regula 54.694.169-191

Benedict, Regula, 54.694.169 to 54.694.191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.169

» Antiquiores etiam monachi (Cassian. lib. iv, cap. 16) scribentes aut recipientes absque permissione litteras, congregatis in synaxi fratribus, prostratos in terram veniam postulare jubebant, quandiu culpam abbas indulsisset. Poenae incerti auctoris, apud S. Basilium, num. 4), eos excommunicant; S. Columbanus in Poenitentiali superpositione damnat; S. Isidori Regula, cap. 16, triduana excommunicatione etiam emendandos decernit. Denique in ms. codice 47 bibliothecae Cassinensis inter casus priori reservatos ab annis fere trecentis tertium exstat: « Quod nullus mittat litteram vel ambasciatam extra monasterium, nec ab aliquo ea recipiat sine licentia. » Quod si mittentes aut recipientes litteras ita plectebant, quanto magis eulogias, aut alia quaelibet munusculi, quae quidem juxta Regulam Tarnatensis monasterii (Cap. 19) « peregrinis et ignotis deputabuntur, aut certe incendio cremabuntur. » Recipientes vero aut mittentes ad minus in capitulo verberentur, ex lib. Instit. cap. gener, ordin. Cisterc., dist. 6, cap. 9.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
