# Regula 54.694.61-81

Benedict, Regula, 54.694.61 to 54.694.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.61

Itaque, ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: Ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini, nec me ulterius ad illa quae fugi revocare tentetis. » Egregium plane facinus, ac vero monacho dignum! Eadem prorsus mente Gerardus pius Belga monachus (Bucelinus in addit, ad Comment. Gerardi, cap. 54) « litteras sibi missas, nisi urgentissimae causae essent, et respondere illico cogeretur, nunquam nisi pomeridiano tempore legebat, ne quid potissimae, ut dicebat, diei parti et Deo sacratiori lectione profana detraheret, et distractioni alicui j…nuam aperiret. Solitus etiam, si ad eas nonnihil affici videretur, multo saepe tempore, priusquam legeret, seponere: litteras autem ad suos missas sollicite perlegens, si quid rumoris e saeculo afferrent, ejusmodi delere, sive praescindere solebat; si quid vero perturbationis, sive inanis gloriae allaturae viderentur, omnino cremabat, quae autem ex iis conducere viderentur, ipse significabat. » Secundo, vetat S. Benedictus dare aut accipere eulogias sine praecepto abbatis. Quid autem sint eulogiae hic inquirendum est. Eulogiae non ab su Graeco, quod est bonum, et lego Latinum, quod est eligo, quasi bonum aliquod electum, ut volunt Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura et Boherius; sed ab «i» Graeco, hoc est bene, et λίγω etiam Graeco, id est dico, vel λόγος sermo, Latine benedictio dicitur; quo nomine intelligitur Primo, quodcunque munus ex charitate datum, loquendi formula ab Hebraeis deducta, qui munuscula benedictiones appellabant, ut I Regum xxv: Accipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua; » ubi Septuaginta legunt txiXoyia. Et ita intelligendus est S. Bernardus ad episcopum Laudunensem scribens (Epist. 272): « Ex quo episcopari coepisti, nullam a vobis adhuc benedictionem accepimus, neque sacculum, neque peram, neque calceamenta in pedibus; » et ad Guidonem diaconum cardinalem (Epist. 335) « Sollicitus fui fratribus nostris... benedictionem quoque, quam destinaveras exhibere. » Secundo, specialius eulogiae dictae sunt munera ex SS.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
