# Regula 54.694.82-112

Benedict, Regula, 54.694.82 to 54.694.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/54.694.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/54.694.82

reliquiis missa. Sic S. Gregorius Eulogio Alexandrino episcopo scribens (Lib. xi Regist., cap. 47): « Eulogias, inquit, S. Marci a beatissima fraternitate vestra transmissas, cum ea charitate qua transmissae sunt secundum notitiam carum suscepimus. » Et iterum in eadem epistola: « Praeterea transmisimus crucem parvulam, in qua de catena amatorum vestrorum inserta est benedictio. » Tertio, eulogiae sumuntur pro pane illo qui ad consecrandam eucharistiam destinatur, ut videre est apud Joannem Moschum (Lib. x de Vita Patr., cap. 23): « Easdem vero benedictiones imposuerunt diaconi sancto altari, quas cum Joannes presbyter offerret, etc. » Quarto, pro eucharistia ipsa, ut apud Maximum martyrem (Ad cap. 3 Eccles. Hierare.): « Elevans sacerdos sacrum panem, ostendebat eulogiam dicens, Sancta sanctis. » Quinto, apud nostros dictae sunt hostiae benedictae, quae singulis diebus ante communes cibos monachis non communicatis in refectorio praebebantur, de quibus vide lib. i de Antiquis monach. Ritibus, cap. 9. Eulogias etiam vocabant panes qui in ecclesia benedicuntur, olimque distribuebantur iis qui ob quoddam impedimentum diebus festis et dominicis non sumebant eucharistiam; id que, ut nonnulli arbitrati sunt, ex decreto Pii papae, quamvis epistola illa unde id deducunt sit supposititia; de quibus in concilio Nannetensi, can. 9, et in capitulis Hinemari Rhemensis episcopi, cap. 7, qui panes etiam fidelibus in signum communicationis in eadem fide mittebantur, unde in Laodiceno concilio, can. 32, statuitur « quod non oportet haereticorum eulogias accipere. » Sexto, eulogiae dictae sunt quaecunque res benedictae, quo sensu Fortunatus in Vita S. Germani Parisiensis episcopi, num. 11, liquorem benedictum eulogiam vocat, et in Vita S. Mederici panis benedictus eulogia appellatur. Septimo, eulogias etiam vocabant communem panem, quem in amoris et benevolentiae signum invicem sibi mittebant; unde Paulinus epist. 1 ad Severum: « Panem campanum de cellula nostra tibi pro eulogia misimus. » Et Florentius presbyter infectum veneno panem S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
