# Regula 55.697.1-19

Benedict, Regula, 55.697.1 to 55.697.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.1

De vestiario et calciario a fratrum. Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant, vel aerum temperiem, dentur: quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus, Haec ergo consideratio penes abbatem est. Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis b, per singulos cucullam et tunicam: cucullam, in hieme villosam c, in aestate puram, aut vetustam; et scapulare propter opera: indumenta pedum, pedules et caligas. De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt d, aut quod vilius comparari possit. Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata. Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti, reponenda in vestiario propter pauperes. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere, propter noctes, et propter lavare ipsas res: jam quod supra fuerit, superfluum est e, amputari debet. Et pedules, et quodcunque est vetus reddant, dum accipiunt novum. Femoralia hi qui in via diriguntur de vestiario accipiant; quae revertentes f lota ibi restituant. Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores: quas exeuntes in via accipiant de vestiario, et revertentes restituant. Stramenta autem lectorum sufficiant, matta, sagum, lena g et capitale. Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutanda sunt, propter opus peculiare, ne inveniatur. Et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subjaceat. Et ut hoc vitium peculiare h radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria: id est, cuculla, tunica, pedules, caligae, bracile, cultellus, graphium, acus, mappula, tabulae, ut omniauferatur necessitatis excusatio. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum apostolorum: quia dabatur singulis prout cuique opuerat (Act. ii). Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malam voluntatem … invidentium.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
