# Regula 55.697.113-128

Benedict, Regula, 55.697.113 to 55.697.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.113

Horum siquidem cernitur « cuculla non adeo ampla, manicis sat strictis, capitio in acumen desinente, et ad pectus magis aperto, caetera totum corpus ambiens ad talos usque. » Hanc cucullae descriptionem confirmat antiqua imago « Desiderii abbatis cucullati, talari scilicet vestimento undique clauso, nec admodum sinuoso, manicis non amplis, » quam in archivo Cassinensi asservari asserit Angelus de Nuce in notis ad epist. Theodemari ad Carolum Magnum. Sed et Bernardus Cassinensis hunc in locum ita scribit: « Cucullam dicit Petrus Diaconus esse cappam, propter diminutionem a casula; cujus est diminutivum cuculla. Paulus vero Diaconus quod cuculla tunica est de lana. In hoc vero Cassinensi monte cucullam appellamus habitum cum caputio ex omni parte clausum, longisque manicis 700 manicatum; quod dictum Cistercienses sequuntur in vocabulo et figura. » Bernardo concinit Nicolaus de Fractura, ex quorum testimonio elicitur, a tempore Desiderii ampliatas fuisse Cassinensium cucullarum manicas. Ad Cistercienses vero, de quibus hic Bernardus, quod spectat, vide Juliani Varnerii librum quem Gallice de antiqua Regulae Benedictinae praxi composuit, cap 29. At vero, juxta Boherium, « cuculla est habitus longus et amplus, sed manicas non habens; flocus autem, de quo non habetur in Regula, neque in jure antiquo, est habitus longas habens manicas. » Aliquod hic discrimen assignat Boherius inter cucullam et frocum, quem nonnulli cum ea confundunt. Istud discrimen agnovit etiam Bernardus Cassinensis infra citandu… dum scribit Cluniacenses et Ultramontanos monachos scapulare appellare cucullam, et desuper manicatam vestem sine caputio gerere, quam frocum vulgariter dicunt. Hanc differentiam confirmat et explicat scriptor Apologiae Henrici IV imperatoris: ita enim habet: « Cuculla dicitur vestis cucullata propter cucullum, qui est capitis operimentum….. Igitur cuculla est tunica talaris, et cucullata, atque monicata, habens speciem crucis per quatuor partes extensae, ut eum qui mundo crucifixus est, haec quadriga ex omni parte concludat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
