# Regula 55.697.129-149

Benedict, Regula, 55.697.129 to 55.697.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.129

» Et post multa: « Sed quia otiositas inimica est animae, ideo propter opera tantum constituit S. Benedictus alteram cucullam, quae dicitur scapulare, eo quod ejusmodi vestis apta sit caput tantum et scapulas tegere. » Itaque iste auctor duas distinguit cucullas: unam par- …am, quae, ut infra scribit, ad renes tantum deflueret, quam scapulare S. Benedictus appellat, et simpliciter cucullam nuncupabant Cluniacenses, aliique Ultramontani monachi, vocantque hactenus Cluniacenses; al eram majorem, quae totum corpus ambiret, manicas et caputium habentem, quam illi flocum sive frocum vocabant, qualem supra descripsimus, cum hoc tamen discrimine, quod frocus Cluniacensium caputio careret, major autem cuculla minime. Utramque vestem S. legislator concessit, et quidem cum caputio; unam ad laborem, alteram extra opera; unde corrigendus est Boherius, dum scribit de froco in Regula nihil contineri, cum frocus, si ci caputium assuatur, et cuculla major non differant. Hanc S. Benedictus in hieme villosam, in aestate puram esse voluit: Cluniacenses tamen, ut scribit Nicolaus de Fractura, tam in aesta e quam in hieme villosam deferebant. Villosam autem, secundum Bernardum Cassinensem, « intelligunt quidam, quod de panno debeat fieri villoso, id est quod vellus ovis sit ad ministrandum calorem. Alii vero dicunt, cuc…llae pellem ovinam cum suo vellere jungi debere; sed qualiscunque sit cuculla, cum vellere debet esse ut frigus propellat. « Et revera pelliciis usos fuisse olim monachos et moniales infinitis posset exemplis demonstrari, lis certe usa est saeculo vii S. Austrudis Laudunensis abbatissi, ex ejus Vita, n. 24, saec. ii Bened. Sed de cuculla satis, nunc de tunica. Tunica, quam alio nomine co…obium appellabant, vestis erat linea, perparvas adeo manicas habens, ut cubitos non excederent, unde vestis sine manicis vulgo nuncupatur; de qua Cassianus scribens de monachi habitu (Lib.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
