Latin
55.697.184 to 55.697.202
Benedict, Regula 55.697.184-202
Unproofread scanNot analysed yet
»Similiter et Boherius: «tunica est vestis quam subtus habitum portamus, corpus utrinque tegens, sed caputio carens, sed manicis mediocriter mensuratis et longis. Hoc apud nos cotardia vocatur, quae rotunda etiam esse debet per circuitum, et non scissa, nec longitudine nimia, aut brevitate notanda, largas etiam habet manicas usque ad pugnum protensas, non consutitias. »Scapulare, quod et analabus, vestis est monastica, quam nobis sub crucis similitudinem repraesentant veteres, ut videre est apud Evagrium in tom. III Monum. Eccles. Graecae, pag. 69, probalque Menardus in notis ad Concord. Regul. ,cap. 62, §1, eo quod ante et retro penderet, et ad humeros latius esset, unde et de scapulari locum illum ex Vita S. Guillelmi ducis et monachi Gellonensis intelligit (Saec. iv Ben. ,part. i): «Veste apostolica instar crucis induitur, »approbante etiam nostro Mabillonio. De hac veste ita scribit Hildemarus: «Scapulare dicitur illud unde Graeci schema vocant, cum quibus capita tegunt, et cingunt illa sibi, ad cujus similitudinem videtur esse illud vestimentum quod melotam vocamus. »Et Bernardus Cassinensis: «Puto scapulare dictum a scapulis, eo quod scapulas tegat; et usque hodie tam Cassinenses quam Cistercienses habitum caputiatum a scapulis ex utraque parte dependentem scapulare appellant. Sed Cassinenses idem scapulare sub brachiis circa medium corporis, quasi ad locum cinguli sutum quasi ad mensuram medii palmi de consuetudine claudunt, quod scapulare quando operantur ne opus impediat desuper cingunt, sine quo etiam scapulari, vel sine cuculla manicata non se sacris vestibus ad explenda divina officia induere debent. Illud insuper scapulare benedicitur ab abbate, quando monachus profitetur. Attamen Cluniacenses et Ultramontani monachi scapulare illud cucullam appellant, et desuper vestem mauicatam sine caputio gerunt, quam vestem frocum vulgariter dicunt. Puto autem quod Cistercienses ad fontem recurrerunt Cassinenses *et ab illo tam vocabulum quam figuram utriusque traxerunt scapularis et cucullae.