# Regula 55.697.20-41

Benedict, Regula, 55.697.20 to 55.697.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.20

In omnibus tamen judiciis suis Dei retributionem cogitet. COMMENTARIUS. Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem vel aerum temperiem dentur, etc] Quod S. P. Benedictus hic ait secundum locorum qualitatem, juxta Hildemarum « duobus modis intelligitur. Uno modo intelligitur qualitatem locorum, juxta quod potest in illo loco, ubi habitant, abbas vestimenta invenire. Altero modo intelligitur secundum qualitatem loci, et aerum temperiem, quod unum significat, ac si diceret secundum locorum qualitatem, et exponendo quid sit locorum qualitatem, subjungit, id est aerum temperiem. Sed Iste sensus posterior verior est. » Smaragdus vero et Petrus Diaconus locorum qualitatem exponunt, secundum quod locus est magis operosus, vel minus; vel secundum quod in asperiori vel amoeniori loco monasterium situm est; vel secundum quod magis vel minus oportet eos laborare propter paupertatem; quia quanto magis laborant, et in asperiori loco sunt, plus consumunt de cale amentis et de vestimentis. Bernardus Cass nensis, Richardus de S. Angelo, Petrus Boherius, utramque expositionem recipiunt. Quod vero S. Pater dicit aerum temperiem, ipsemet explicat cum subdit, quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam, etc.] Quid sit cuculla, quid tunica, quid scapulare, pedules, et caligae paucis inquirendum est. Cuculla apud antiquos genus erat vestimenti caput et humeros circumambiens, ut docet imprimis Cassianus (Lib. i, cap. 4), de cucullis Aegyptiorum loquens in hunc modum: « Cucullis perparvis usque ad cervicis humerorumque dimissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem parvulorum jugiter custodire, etiam imitatione ipsius velaminis commoveantur. » Eamdem cucullae notionem dedit nobis vir doctissimus Floridus eo in libro quem Gallico idiomate de Moribus Christianorum conscripsit, ubi sic discurrit (Pag. 367): La cuculle estoii un capot, que portoient les puisans, et tes pauvres.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
