Latin
55.697.232 to 55.697.268
Benedict, Regula 55.697.232-268
Unproofread scanNot analysed yet
De zonae usu et significatione videsis Haeftenum, lib. v, tract. 4, disq. 1, et tract. 10, disq. 7. Nihil quoque de camisiis sive interulis S. Benedictus, quas S. Robertus abbas Molismensis repudiasse legitur apud Ordericum Vitalem in Hist. lib. v, et consequenter Cistercienses, quorum in Institutis, cap. 4, decernitur «vestitus simplex et vilis, absque pelliciis, camisiis, stamineis, qualem denique Regula describit. »Harum loco S. Patrem Benedictum, primosque ejus discipulos cilicium carne tenus gestasse contendit Haeftenus (Lib. v, tract. 3, disq. 7): exemplo esse potest S. Tillo monachus Sollemniacensis (Saec. ii Ben.) ,. cujus «indumentum valde erat vilissimum, sola tunica videlicet atque cuculla, et intrinsecus ad carnem cilicium, quod tandiu donec prae nimia vetustate consumptum nulli usui aptum esset portabat, »ut habent ejus acta. Carthusianis etiam duo cilicia indulget Guigo in Statutis, cap. 28; de primis etiam S. Emeramni Ratisponensis monachis scribit Arnulfus ejusdem monasterii monachus (Lib. ii Dialog.) ,quod «lineis camisiis utebantur seniores, qui eas habere potuerunt, caeteri laneis utebantur, ob penuriam scilicet cilicinarum vestium. »Postea tamen cilicio suffectae sunt laneae camisiae sive stamineae, ut patet ex Vita S. Benedicti abbatis Anianensis (Saec. iv Ben.) ,qui, testante Ardone ejus discipulo, «concessit necessitatis causa, propter quam regula jubet, duas scilicet stamineas, etc. »Totidem antea suis permiserat S. Fructuosus in Regulae cap. 4, et postea concilium Aquisgranense, can. 22, Regulaque solitariorum, cap. 49. Sed et Ansegisus abbas Fontanellensis in sua constitutione de victu et vestitu monachorum «drappos albos 20, de quibus camisiae 20 fieri possent, »suis Fontanellensibus assignavit. Denique sanctus Odilo abbas Cluniacensis (Apud Boll. 1 Januar.) «die quodam duos in itinere pueros fame peremptos reperit. Mox equo desiliens, laneam qua indutus erat ad carnem subduxit sibi interulam, eaque, prout velaminis quantitas permittebat, utrumque cadaver obvolvens, exhibet mortuis sepulturam, »quemadmodum scribit Petrus Damiani in ejus Vita.