Latin
55.697.319 to 55.697.346
Benedict, Regula 55.697.319-346
Unproofread scanNot analysed yet
versio Theobaldi Artaldi, les chauces et les chauçons de drap, et les souliers de cuir; versio Guidonis, des souliers, ou des chaussons, et des chausses; versio recentior, des bas et des souillers. Menardus noster pedules dicit esse fascias; et revera fasciis usos esse veteres patet ex Aimoino in lib. ii de Mir. S. Benedicti, num. 2: Fasciolis a tibiis resolutis ad binas pontis tabulas se alligavit. Caligas vero calceamentum ex pellibus, quod ad mediam suram surgebat, multisque ligulis seu corrigiis constringebatur. Haeftenus pedules interpretatur udones, sive laneos soccos, Gallice des chaussons. Caligas vero sandalia, sive soleas simplices sine superiori corio, sed multis corrigiis ligatas, fere ad instar sandaliorum, quae hodie terunt Patres capucini. Sed tamen sancta Radegundis (Saec. i Ben.) de caliga sua sibi duas fecit manicas, ut scribitur in lib. ii de ejus Vita, num. 8, quod coriaceis sandaliis parum convenit, in hac tanta varietate aliquid certo definire difficile est. De pedulibus apud antiquiores monachos nihil quod sciam reperi: caligis vero ad propellendum in hieme frigus, et in aestate cum meridiani aestus fervor exigeret, utebantur. Existimaret aliquis S. Benedictum aestate caligas indulsisse, quibus hieme pedules addiderit, quidquid tandem indumenta illa pedum exstiterint. Ita S. Isidorus, qui utrumque, pedules et caligas concedit, «pedules, inquit (Cap. 13), utentur in monasterio, quandiu hiemis coegerit violentia, sive dum fratres gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. »Et S. Fructuosus (Cap. 4): «In ipsis quoque calceariis hoc utendum est, ut hieme pedules calceent qui voluerint, a die calendarum Novembrium usque ad calendas Maias. Reliquis aestivis mensibus caligarum tantum solatiis muniendi sunt. »Magister tamen in Regula sua de calceamentis haec habet (Cap. 81): «Oportet fratres caligas habere ferratas triclinas, non ad lusum, sed ad usum, quas debent tempore hiemis uti;