# Regula 55.697.413-433

Benedict, Regula, 55.697.413 to 55.697.433. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.413

In ipsis quoque calceis hoc utendum est, ut hieme pedules calceent, qui voluerint, a die calendarum Novembrium usque ad calendas Maias: reliquis aestivis mensibus caligarum tantum solatiis muniendi sunt. Femoralium usus cuiquam est permittendus, maxime his qui ministerio implicantur altaris. » Denique in Regula Magistri (Cap. 81): « Habere debent fratres in hieme paraturam grossam, quotidianam, stamineam, et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnos puduclent (Sic); quia in die diversis occupantor laboribus. Habeant enim in hieme et pallium stamineum, braccas laneas, et fasciolas aut pedules. In aestate vero habeant paraturam linostimam, non satis grossam propter laborem et sudorem; et habeant pallios, linostimos subtiles non satis propter aestus sudoris, et braccas lineas. Fasciolas lineas vero uti Dei homines prohibemus, ut aliquid distet a clerico monachus. Et habeant singulas paraturas linostimas subtiliores, quas diebus festis solum in processionibus utantur. Et in aestate habeant singula mannariola li…rea propter sudores, et singula facitergia per decadam …… Hebdomadariis coquinam intrantibus sacci sint tunicae, et cucullae sint segestrae. » Ex dictis hactenus satis refutata manet eorum sententia qui priscos monachos a saecularibus viris non fuisse habitu distinctos, nisi quod simplices et rusticanas vestes portarent, incunctanter asserunt. Certe S. Palaemon Pachomium adolescentem post multas preces in cellam admissum monachorum habitu induisse scribitur in antiqua ejusdem S. Pachomii Vita, n. 4 (Apud Boll., 14 Maii). In Regula eidem ab angelo tradita inter alia ferebatur scriptum, « ut peregrinus alterius monasterii, si veniret, habens habitum diversum, nullus cum eo comederet, excepto eo qui iter agens id observare non posset; » et inter praecepta ejusdem S. Pachomii, quae post ejus Vitam edidit Bollandi continuator, decimus sextus praescribit, ut monachum fieri volentem saecularibus vestibus exuant, et novitiorum habitu vestiant. Ipse S. Pater Benedictus saeculum fugiens sanctae conversationis habitum quaesivit, ut scribit S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
