Latin
55.697.42 to 55.697.65
Benedict, Regula 55.697.42-65
Unproofread scanNot analysed yet
Cet habillement de teste devint commun à tout le monde dans les siècles suivans; et estant commode pour le froid. il a duré dans nostre Europe environ jusqu'à deux cents ans d'icy. Non seulement les clercs et les gens de lettres, mais les nobles mesmes, et les courtisans portoient des capuces, et des chapperons de diverses sortes. A monachis tamen non tam commodi atque utilitatis gratia gestabatur, quam ad innocentiae et simplicitatis signum, ut palet tum ex citato Cassiano, tum ex liis Evagrii verbis (Tom. III Mon. Eccles. Graecae, p. 68): «Cucullus equidem signum est gratiae Dei Servatoris nostri, quae caput eorum partem principalem tegit, et in Christo infantiam confovet; »tum ex Sozome…o de monachis sic loquente (Lib. iii Hist. ,c. 13): «Caput interumento, quod cucullum appellare solent, operiebant, quo ostenderent se vitam perinde simplicem et sinceram agere, atque pueros lacte nutritos, quorum caput ejusmodi tiaris involvunt, ut tegatur simul et foveatur; »tum denique ex S. Dorotheo, doctrina i. Hujusmodi cucullas gestabant etiam sanctimoniales, ut patet ex Palladio (Lausiac. cap. 41). Pachiomiani suis cucullis figuram crucis purpureae assuebant; iisque solis induti sabbato et dominica ad corporis Christi communionem accedebant, testante eodem Palladio (Ibid. ,cap. 28). Ex quo conjicere licet cucullas illas non solum caput et humeros, sed integrum etiam corpus subtexisse; quis enim credat eos toto fere corpore nudos ad communionem accessisse? Aliam cucullae notionem innuit Theodemarus in epistola ad Carolum Magnum: «Sed quia percontati estis quid vestimentum cucullae debeat intelligi, cucullam nos esse dicimus quam alio nomine casulam vocamus, et inde est quod in hieme Villosam, in aestate puram aut vetustam beatus Pater habendam instituit, quia scilicet hoc genus vestimenti solet cum villis intexi. »Huic notioni consonat S.