# Regula 55.697.460-484

Benedict, Regula, 55.697.460 to 55.697.484. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.460

Benedictus usus est perseverare. » Denique Petrus Diaconus interrogatus a monacho Cistellensi coram Lothario imperatore, cur nigris semper vestibus uterentur, respondit: « Quia talibus Benedictus Pater usus est, ut habitu quoque mundo renuntiasse videretur. » Verum fides sit penes istos auctores. Secunda ratio est quod non solum S. P. Benedictus, sed omnes insuper ejus primos discipulos nigris usos esse vestibus asserunt, quod ad annum saltem millesimum perseverasse auctor est Antonius Yep…zius in Chronico ad ann. 525, unde et Monachorum Nigrorum nomen illis inditum est, quo ab annis fere mille appellatos fuisse constat, ex charta Ethelbaldi regis ann. 716 data, in qua haec leguntur (Ingulf. in Hist. Croyl.): « Trado et concedo omnipotenti Deo, B. Mariae, et S. Bartholomaeo de dominiis meis ad fundationem Nigrorunt Monachorum sub norma S. Benedicti famulantium totam insulam Croylandiae. » Et postea Offa rex Merciorum anno 755 (Ibid.), « monasterium Nigrorum Monachorum in Verolamia civitate ad honorem Dei et protomartyris Anglorum S. Albani » apud Ingulfum fundasse dicitur. Id quod confirmat Thomas Eliensis monachus in Vita S. Ethildritae reginae (Saec. ii Ben.), de qua n. 24 ita loquitur: « Pro regali diademate humili obumbratur velamine, pro bysso et purpura ambitur nigra veste et aspera. » Et anonymus Trevirensis, in lib. de Reliquiis S. Matthiae, n. 11 (Bolland., 24 Febr.), in quo haec leguntur: « Interea maligni quidam consilio inito Matthiam inde asportare volebant, asserentes monachos sicut veste, ita etiam moribus nigros indignos esse Matthia. » Hinc tanta apud nostros nigri habitus retinendi obstinatio, ut cum Coelestinus papa V coenobium Cassinense unire suae congregationi, et monachos ejusdem monasterii ad mutandum habitum inducere vellet, permult Cassino cedere maluerunt quam nigram dimittere vestem, ut ducent in suis Commentariis Nicolaus de Fractura hic, et Richardus in cap. 21, ab Augustino a Janua citatus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
