# Regula 55.697.521-544

Benedict, Regula, 55.697.521 to 55.697.544. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.521

» et Kichardus de S. Angelo: « Color niger magis convenit monacho quam alius color: designat enim tristitiam, sicut communiter patet, cum moritur aliquis in hoc mundo, omne, consanguinei ejus induunt pannos nigros ad designandam tristitiam. » Idem fuse prosequitur Nicolaus de Fractura. Denique S. Joannes Climacus (Grad. 7); « Cultus, inquit, ipse corporis, et vestis tua religiosa te ad luctum excitet; omnes quippe qui funera lugent, pullati incedunt. » Tandem Richardus a S. Angelo, « credo, infit, quod hac de causa fuerit electus color niger, quia turpior et vilior est aliis coloribus, sicut patet per rei evidentiam, vel ut semper recordaremur turpitudinis diaboli, qui dicitur esse hujus coloris, quamvis aliquando in lucis angelum se transformet. » Attamen non obstantibus hisce rationibus pro albo colore stat Mabillonius noster in praefatione ad saec. v Bened., ubi sic discurrit (Pag. 40): « Tria sunt instituti nostri vestimenta propria, tunica, cuculla, scapulare. Tunica ad talos defluit, albi passim coloris ante annos octingentos, ut in variis Rabani aliorumque iconibus observavimus, atque etiam in Rituali Anianensi. Et ratio sane id postulabat, quandoquidem tunicam, quae cuti adhaerebat (nam laneae interulae praeter Regulae auctoritatem postea concessae sunt), cum saepius lavari ad munditiam exigeret, potius ex lana candida quam ex nigra tieri congruum eral. Scapulare ita dictum, quod scapulas praecipue tegat et caput, ad laborem qui corpore exercetur, a sanctissimo legislatore concessum est. Cuculla summa vestis est, cum operimento capitis, undique corpus et brachia obvolvit. Utraque nigri semper co oris fuit; unde Monachi Nigri appellati; Cistercienses vero Albi, quod cucullam candidi coloris nigrae * pertulerint. » Verum etiam cucullam albi fuisse coloris probat id quod de S. Juniano, qui eodem cum S. Mauro vivebat tempore, scribit Wlfinus Boetius in ejus Vita, ii, 7 (Saec. i Ben.): « Vestis ejus cilicina de caprarum pilis, quae in modum caracallae, quam nunc cappam vocamus, perseverat usque hodie apud nos, quae ita illaesa perseverat, ut nihil vetustatis redoleat, candido colore perfusa.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
