# Regula 55.697.573-603

Benedict, Regula, 55.697.573 to 55.697.603. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.573

» S. Apollonii discipuli, numero quingenti, tota veste candidati erant, teste Palladio in eadem Lausiaca, cap. 52, unde et S. Joannes Chrysostomus in homilia 70 in Matthaeum de monachis loquens: « Cur, inquit, ad illos angelos non gradiemur? cur non candidas vestes sumamus, etc.? » S. Patricius etiam in Hibernia cuculla candida amiciebatur, ut refert Jocelinus in ejus Vita. cap. 185. Mackalle episcopus, uti auctor est Cogitosus in Vita S. Brigidae virg., num 5 (Apud Boll., 1 Februar.), « pallium album et vestem candidam super ipsius venerabile caput imposuit. » Denique in Vita S. Columbae abbatis Hiiensis a Cummeneo Albo scripta, num. 26 (Saec. i Ben.), haec lego: « Candidam tunicam B. viri, qua in hora exitus sui indutus erat, in acre levaverunt. » Jam vero si antiquas regulas consulamus, praeter Pachomianam, quam modo citavimus, Regula S. Caesarii ad virgines ita habet (Cap. 40): « Omnia indumenta simplici tantum et honesto colore habeant, nunquam nigra, non lucida, sed tantum laia, vel lactina in monasterio per industriam praepositae, vel sollicitudinem lanipendiae fia t. » Regula S. Aureliani item ad virgines (Cap. 22): « Vestimenia alio colore non induatis, nisi laia et lactina. » Regula S. Donati (Cap. 63): « Moneo specialius ut vestimenta lucida, vel cum purpura, vel bebrina nunquam in usu habeatis, nisi tantum laia et lactina. » Tandem Regula Tarnatensis (Cap. 19): « Vestes tam simplici erunt et nativo colore procurandae, ne disparilitas vestium nutriat arrogantiae vitium. » Porro nativus ovium color est communiter albus. Ex his omnibus patet quam immerito olim Cistercienses novitatis increpati fuerint, quod vestem candidam atrae praetulerint, cum potius laudandi fuissent, quod in vestium colore, sicut in aliis multis, ad primitivum fontem recurrerint. Candidum colorem cum Cisterciensibus deferunt Camaldulenses, Carthusienses, Coelestini, et Olivetani, quamvis Coetestini nigro utantur scapulari et cucullo. Eremitae etiam Fontis Avellani albis induti erant vestibus, cum pallio caerulei coloris.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
