Latin
55.697.604 to 55.697.625
Benedict, Regula 55.697.604-625
Unproofread scanNot analysed yet
Tironensibus monachis habitum grisei coloris fuisse legimus in Monastico Anglicano, pag. 704, et in Itinere Italico Mabillonii, pag. 197, unde et de his ita Scribit Gaufredus in Vita Bernardi abbatis Tironensis, num. 71 (Apud Boll. ,April.) : «Habitum quidem monachi habentes, sed vilem, incultum, villosum, a caeterorum habitu monachorum valde dissimilem, ovibus ipsis a quibus sumptus fuerat valde consimilem. »In statutis etiam Gauderici abbatis Reomaensis circa annum 1280 decernitur quolibet anno singulis tradi cucullam et froccum de panno rosseto. Denique scribit Antonius Yepezius primarium suae congregationis habitum castaneum sive cervinum fuisse. Ad vitandam autem omnem in habitu diversitatem. Clemens V in concilio Viennensi statuit, «ut superior vestis ipsorum habitui proxima nigri, bruni, aut albi coloris existat. »At quid pluribus disputare de colore vestium, cum de eo monachos causari vetuerit S. P. Benedictus? «Noli, inquiebat Petrus Venerabilis (Lib. iv, epist. 17), oro te, frater, si ovis Christi esse cupis, vario de vellere causari, quia nullum de ovili suo pastor ille projicit, nisi quem non coloris varietas, sed fidei vel charitatis laesio ab ovium suarum grege secernit: non, inquam, secernit quemquam ab ovili suo propter colorem, qui de tam semotis regionibus, de tam diversis regionibus in uno fidei Christianae ovili Judaeum congregavit pariter et gentilem. »Et alter Petrus, Blesensis scilicet (Epist. 97): «Sive in alba, sive in pulla veste in omni professione et ordine, in omni gente quicunque operatur voluntatem Domini acceptus est illi: inter album et nigrum habitum non distinguit ille, apud quem non est distinctio Judaei et Graeci. Attendit Dominus mentem, non vestem; merita, non colorem. In monte Cassino schema monasticum quo B. Benedictus usus est, usque hodie, sicut dicitur, perseverat. Quis audeat tanti Patris habitum blasphemare in filiis? Nam si delibatio sancta, et massa: si radix sancta, et rami.