Latin
55.697.694 to 55.697.711
Benedict, Regula 55.697.694-711
Unproofread scanNot analysed yet
Cuculla quae nostro singulariter convenit ordini, quod vestimentum antiquitus vocabatur colobium, id est tunica sine manicis, tantum debet habere latitudinis, ut ambobus convenienter aptetur cubitis: longitudinis vero tantum antea, quod ad collum pedis usque pertingat, et sit apta corpori, ut sit ex omni parte rotunda. Capellum ipsius praeter limbum integrum virilis pedis ex omni parte quadratam debet continere mensuram. Apertura superior habeat cubitum usquo ad pollicis summum; inferior cubitum integrum, et trium digitorum in ante appareat latitudo cucullae capitio. Similiter autem subtus circa pedes tunica debet esse rotunda, qualitate mensurata: sagittas vero vel gerones tantum habeat, ut iter gradientes vel superfluitate, vel parcitate non impediat; cujos manicae debent ex utraque parte ad secundos digitorum nodos usque pertingere. Staminea talem debet mensuram habere, ut possit collum pedis cincta pertingere. Similiter autem sicut cucullae subtus apertura digito terminetur. Capitium habeat pedem integrum: similiter et manica parte latiori; contra manum vero, quo manere solet, angustior, e radice pollicis usque terminum indicis extendatur. Corrigia, qua cingitur staminia, postquam fuerit bene extenta, latitudinem in se pollicis habeat. Cultellum inter ferrum et manubrium trium adjecta latitudine digitorum habeat pedem dimidium. Femoralia, quae S. Benedictus concessit iter agentibus, quia nune temporis incertum est quo vel quali tempore foris mittantur, omnibus conceduntur: taliter mensurentur, ut in longitudine corporis possint convenienter aptari; latitudine vero pars utraque, sicut esse solet, dupla cubitum usque ad pollicem habeat jam consuta. At vero caligae pedem integrum superius habeant jam consutae, quae fiant etiam longae, ut secundum staturam hominis, quod in omnibus procurandum est vestimentis, cruribus convenienter aptentur; quae de summo usque ad pedem taliter constringantur, ut cum superius pedem habent, inferius dimidium. Cesta caligae, cum fuerit assuta, debet esse tam longa, quae possit intra pugnum fieri constricta.