# Regula 55.697.712-735

Benedict, Regula, 55.697.712 to 55.697.735. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.712
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.712

Calcei praeter limbum, qui assuitur, altitudinem habeat pedem … dimidium. Anteriori vero parte latitudine digitorum nodos. Pedules similiter mensurati, ut possint pedibus sufficienter aptari. » Divionenses vero S. Benigni Consuetudines mss. vestium mensuras ita definiunt. (Cap. 43): « Sed ut de mensura eorumdem vestimentorum pauca perstringam, froccus debet esse longus usque ad corrigiam, ut videatur si frater est calciatus: tres sagittas continens in dextra, et tres in sinistra: tamen tantae latitudinis sit illa quae est in medio, quam duae, et frons uniuscujusque jungatur a manica. Manicae in latitudine sint unius pedis et trium digitorum; et juxta antiquam consuetudinem debent tenere usque ad medium indicis, sed modo longiores fiunt. Apertura unius pedis. Cuculla debet tenere usque ad summitatem corrigiarum sicut froccus; in latitudine vero cooperire cubitos; orlata ex omni parte: apertura superior a cubito usque ad digitum minimum; deinde consuta dimidio pede, et integro pede aperta, et post conjuncta, deinde aperta similiter. Capellum ex omni parte duplex debet habere unum integrum pedem, et tres digitos. Oro, quando est consutus, tres digitos, minimum digitum inter juncturam interiorem. Staminea, quando est induta et cincta, debet cuculla brevior esse, ex utraque parte orlata, et aperta in alna rasa: extrema ora duplex consuta, et duobus digitis lata. Manica una alna juxta causum, et in summitate duplex in latitudine a radice pollicis usque in summitatem indicis. Apertura capitis unius pedis. Femoralia tres alnas, et una inter cavallones et sellas. Cavallones xii. Naslerius mensura quatuor alnis rasis, deinde cum fuerit consutus cum duobus plicis, debet habere plenum pollicem in latitudinem. Corrigia ad cingendum unum politcem in latitudine quando bene est tracta, Cultellum inter manubrium et ferrum dimidii pedis et digitorum trium: vagina aliquid plus cum capello: corrigia, in qua pendet, absque circumligatione dependente, debet esse dimidii pedis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
