# Regula 55.697.736-758

Benedict, Regula, 55.697.736 to 55.697.758. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.736
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.736

Calceus debet habere unum pedem, et in fronte tres digitos, orlatus in circuitu. Corrigia vero tam longa, ut ter valeat pedem circuire. Pedules similiter longi, et in recto fisi. Nocturnales similiter longi, et minime fixi, sed clausi. » Accipientes nova vetera semper reddant reponenda in vestiario propter pauperes.] Erat ergo in monasterio vestiarium, seu locus, in quo sub diligentis alicujus fratris custodia vestes asservabantur; de quo in Regula S. Augustini (Cap. 10): « Vestes vestras in uno loco habete, sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint, ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur, et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. » S. Isidorus vestiarii custodem constituit eum, quem et sacrarii. Ejus officium ex Farfensis monasterii Consuetudinibus supra descripsimus ad caput 32. Praecipuum ejus munus, erat, necessaria singulis indumenta ministrare; in quibus distribuendis non exspectabat ut usu et contritione omnino essent consumpta, sed certis statis temporibus sua singulis praebebat. In Croylandensi monasterio Egelricus, qui obiit anno 992, « induit omni anno totum conventum cum secta sua de tunicis, omni altero anno de cucullis, et omni tertio anno de froccis, » ut auctor est Ingulfus in sua Croylandensi Historia. De Cluniacensibus audiendus est Udalricus (Lib. iii, cap. 11): « Cuilibet autem fratri unoquoque datur anno froccus novus et nova cuculla, ita ut ambo habeat parata et consuta ante Nativitatem Domini. Novum pelliceum secundo datur anno, et in festivitate S. Michaelis: interim dum conventus fuerit in refectorio ad prandium ponitur in ejus lectum. Iterum in festivitate S. Martini pedules. De calceamentis alio loco dixi quomodo dantur in Coena Domini. De stamineis et femoralibus, vel si quae sunt aliae hujusmodi, nihil aliud est constitutum, quam quod cum fuerint inveterata, nec magis proficua, eis ablutis, et per ipsos fratres ad cameram redditis, alia sunt tribuenda.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
