# Regula 55.697.783-810

Benedict, Regula, 55.697.783 to 55.697.810. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/55.697.783
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/55.697.783

Praedicta vero omnia, uno et eodem tempore consignentur, scilicet in festo Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi integra, et absque mora et dilatione aliqua. Provideantur eisdem annuatim in festo scilicet omnium Sanctorum femoralium, caligagarum et crepidarum. De calceis vero provideatur eis secundum necessitatem et indigentiam. Oblatis autem professis provideatur primo anno de tunica, scapulari et bireto. Anno secundo de tribus interulis, scapulari et bireto. Anno tertio de tunica, scapulari, bireto et pallio, tempore quo supra. Provideatur similiter eis annuatim in festo Omnium Sanctorum de femoralibus et caligis. De calceis vero secundum eorum indigentiam. » At magis placuit Aquisgranensi concilio (Can. 53), ut, nulla temporis habita ratione, « quoties exposcit necessitas, vestimenta, et calciamenta, et omnia neces aria fratribus dentur. » Quam legem sequuntur Cistercienses in lib. Instit. dist. 8, c. 9, Bursfeldenses in Caeremoniali, dist. 2, c. 9, et Cassinenses in Declarationibus, ad cap. 53. Ne quid autem fratribus desit, Cassinenses statuunt, ut « singulis annis post praelari a capitulo regressum, omnes conficiant inventarium vestium quarumcunque quas habent, apposita qualitate, num velera, an nova, an mediocria sint, ibique subscribant quibus vestibus indigent; scriptumque hoc praelato consignent, qui uniuscujusque indigentia considerata, omnibus rationabiliter providebit, ita ut superflua amputentur, et necessaria abunde subministrentur, qua decet charitate. » Accipientes autem nova, quae ex Hildemaro publice in capitulo vestiarius dare debebat, vetera semper reddi S. Pater instituit, idque propter pauperes: quam legem in sua ad monachos Benedictinos Constitutione renovavit Gregorius IX his verbis: « Nullus de veteribus vestimentis, vel calceamentis, cum recipit nova, defraudet eleemosynam; sed haec omnia ad manum eleemosynarii proveniant, qui eadem pauperibus largiatur; nec aliter dentur nova, qui vetera non resignat. » In regula etiam S. Fructuosi (Cap. 4). decernitur, ut « quidquid in vestimentis, calceamentis, vel lectariis monachorum vetustum fuerit, dum nova percipiunt, lotum ab abbate pauperibus erogetur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
