# Regula 56.725.103-125

Benedict, Regula, 56.725.103 to 56.725.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.103

non praepositus, seu quivis prior. Praeterea, ut optime arguit Hildemarus, S. Benedictus voluit ut abbas majoris nomen factis impleat, et omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat; sed si separatam a fratribus seorsim mensam habeat, jam factis suis discipulos non docet: neque enim vident eum quanta moderatione, cum quanto si- Lentio; cum quanta gravitate cum hospitibus manducet. Insuper, S. legislator decernit ut omnes intersint versui qui ante cibum dicitur, et sub uno simul omnes accedant ad mensam; ubi « non exceptavit abbatem, inquit Hildemarus, dicens excepto abbate, qui cum hospitibus manducaturus est; sed tantum dixit: omnes dicant versum. Et hoc non suffecit ei dicere semel omnes; sed bis cum subjunxit, et sub uno omnes accedant ad mensam; ac per hoc eum ita intelligendum est, ut abbatis mensa in refectorio eum mensis fratrum esse debeat. » Tandem nulla potest adduci ratio qua S. Pater induci potuerit ad separandam abbatis mensam a fratribus; nam quod ait Bernardus Cassinensis; « Gratia charitatis mensam abbatis separatam esse voluit beatissimus Benedictus: qui vero contrarium ediderunt statutum, aut avaritiae studuerunt, aut incogniti qualiter viverent esse voluerunt; » tolerari non potest. Magna sane charitas, quae omnem destruit charitatem, pastorem segregat a grege, viam lupo pandit liberam, omnemque vitiis omnibus aditum ministrat. Quis enim exprimere valeat quanta inde tum in spiritualibus, tum in temporalibus oriuntur mala, dum fervet olla abbatis, et alget congregationis cacabus? Quanta abbati permittitur licentia, eum ei datur occasio quotidie comessandi cum saecularibus, decoquendi, abliguriendi, dilapidandi bona monasterii quanta inde in vita monastica corruptela, quot inter fratres in abbatem murmurationes, quot detractiones, quot maledicta, ne quid pejus dicam! O singularis charitas! Praeclarum sane est quod aiunt nonnulli (Apud Haeft., lib. xi, tract.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
