# Regula 56.725.147-165

Benedict, Regula, 56.725.147 to 56.725.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.147

Unum est quod majorem videtur pati difficultatem. Nam cum S. Benedictus abbatem velit frangere jejunium propter hospitem, et hospites nunquam desint monasterio, si abbas cum hospitibus in refectorio reficere debet, sequetur abbatem quotidie coram toto conventu, aliis interim jejunantibus, jejunium frangere; quod quis credat? Haec objectio, quae prima fronte videtur aliquid habere difficultatis, nullam in rei veritate complectitur; nam quid melius jejunium extra aut coram conventu violare? quid perfectius? Deinde haec objectio locum tantum habet quando abbas solitas refectionis horas propter hospitem cogitur praevenire; nam quando hospites una cum conventu reficiunt, abbas nec debet frangere jejunium, nec aliis quam fratres uti alimentis, saltem communiter. Non ita vero frequens est abbatem praevenire solitas refectionis horas, cum non quotidie veniant hospites, et saepius horam congregationis facile exspectent. Adde quod S. Pater praescribit ut quoties minus sunt hospites, in abbatis sit potestate quos vult de fratribus vocare; qui scilicet ejus vice cum hospitibus reficiant, dummodo duos seniores propter disciplinam dimittat cum fratribus, ut ipse possit in communi fratrum conventu refectionem sumere; nam ita explicare Regulae textum nihil est incommodi. Major difficultas repetitur ex duobus Regulae locis qui mensae abbatialis separationi favere videntur. Primus exstat cap. 53: Coquina abbatis et hospitum super se sit: quem locum exponens Smaragdus ait: « Aestimatur a multis quia, sicut coquina alia quam fratrum, et in alio erat constituta loco, ita et mensa abbatis non tunc in communi refectorio erat cum caeteris mensis posita: sed in alia erat cellula segregata, quam crebro venientes hospites frequenter cibis invenirent paratam. » Sed quod aestimabatur a multis, contrarium tenebatur ab aliis, ut supra vidimus. Et certe coqui…a abbatis et hospitum olim construebatur prope coquinam monachorum, et inter utramque erat fenestra, per quam ex una parte pulmenta monachorum, ex altera fercula ministrabantur hospitum, ut docet Hildemarus in cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
