Latin
56.725.166 to 56.725.185
Benedict, Regula 56.725.166-185
Unproofread scanNot analysed yet
53. Ideo autem S. Benedictus separatam voluit esse coquinam hospitum, non ut separato cum abbate reficerent in loco, sed ut incertis horis supervenientes hospites non inquietent fratres; cum enim paulo lantius hospites excipi voluerit, et aliunde nullum a coquinae officio excuset, certe si fratres ad coquendos monachorum cibos aliunde satis inepti, ad praeparanda hospitum fercula cogerentur, non parum perturbarentur; maxime cum incertis horis superveniant hospites, et brevi tempore omnia praeparari necessum sit: propterea S. Benedicius separavit abbatis et hospitum coquinam; non vero ut seorsim abbas comessaretur cum eis, et omnia monasterii bona in comessationibus dilapidaret. Alter locus in sequentibus hujus capituli verbis Continetur: «Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. Seniores autem unum aut duos semper cum fratribus dimittendum procuret propter disciplinam. »Hic triumphant abbates carnales: quidni enim tales cum Hildemaro ita liceat appellare? «Dicunt quidem abbates carnales, inquit, quia cum hospitibus extra refectorium debet esse mensa abbatis. Assumunt in adjutorium sui erroris illud quod S. Benedictus dicit: Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate; seniorem tamen unum aut duos semper cum fratribus dimittendum procuret propter disciplinam. Quid enim necesse fuerat S. Benedicto dicere, unum aut duos semper cum fratribus dimittendum procuret propter disciplinam, si in refectorio abbas manducare debuisset; eum ipse abbas, si ibi manducat, potest disciplinam habere ne aliquid inhoneste aut agatur, aut loquatur quis? Et in eo quod dicit dimittendum, apparet, quia alibi est ipse abbas, et alibi illi super quos dimittit seniores propter disciplinam, et non simul, etc. »Unam jam hanc ad difficultatem solutionem adhibuimus; scilicet cum pauciores sunt hospites, esse in potestate abbatis quos vult de fratribus vocare, qui vices ejus cum hospitibus edendi suppleant, non ut secum extra commune refectorium reficiantur.