Latin
56.725.208 to 56.725.230
Benedict, Regula 56.725.208-230
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter etiam respondet Hildemarus, hunc locum intelligendum esse de illis diebus quibus hospitalitatis gratia solitam refectionis horam abbas praevenire cogitur. Tunc enim cum pauci sunt hospites, quos vult ex fratribus potest vocare, qui cum eo et hospitibus reficiant in refectorio. Respondebit hic Haeftenus hoc esse restringere verba S. Benedicti ad certum casum, quem nusquam insinuat. Verum quid prohibet S. Benedicti textum ad certum restringere casum, cum recta ratio id exigat, et antiquissimi Regulae commentatores, qui omnium optime S. Patris mentem assecuti sunt, ita Regulae verba intellexerint? Quod vero urget Haeftenus in verbo semper, dicit enim S. Benedictus, Seniores semper cum fratribus dimittat, certe non urget: nam, ut optime dicit Hildemarus, verbum illud in divinis Scripturis non semper sumitur universaliter; sed neque in Regula S. Benedicti, ut facile demonstrare possem. Quod ergo S. Pater ait, Seniores semper cum fratribus dimittat, non sic capiendum est quasi quotidie fratres secum assumere deberet; id enim quotidie S. Benedictus non permittit, sed quando minus sunt hospites, et abbas hospitalitatis gratia canonicas refectionis horas praevenit. Opponi insuper posset Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, ita praescribens: «Venientibus vero fratribus ad horam refectionis, non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo, qui praeest, Patre, ut possit aedificari. »Sed hic locus intelligitur non de quibuscunque hospitibus, at de peregrinis, hoc est de longe venientibus, quos non semper expedit admittere cum fratribus; nec de quibuscunque peregrinis, sed de venientibus hora refectionis, qui consequenter nihil sibi paratum inveniunt, saltem quo paulo humanius excipiantur. Quibus autem ista non sufficient, sufficere prorsus debet id quod scribit Petrus Venerabilis ad S. Bernardum his verbis: (Lib. i, epist. 28): «Quoscunque abbas substantia monasterii reficit, nonne mensae propriae participes facit?