# Regula 56.725.23-42

Benedict, Regula, 56.725.23 to 56.725.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/56.725.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/56.725.23

sed in alia erat cellula segregata, qua crebro venientes hospites, frequenter cibis invenirent paratam. » Quo ex loco sic argumentari licet: Si aestimabatur a multis, ergo non ab omnibus: ergo aestimabant aliqui mensam abbatis in communi fratrum refectorio cum caeteris fratrum mensis esse debere. Clarius Bernardus Cassinensis: « Dicunt, inquit, hic quidam, quod abbas semper in refectorio cum fratribus comedere debet, et hoc etiam statuto super hoc facto declaraverunt dicentes, quod mensa abbatis debet esse in superiori loco, et ibi cum hospitibus consedentibus debet sumere refectionem. » Talem fuisse Cluniacensium disciplinam insinuare videtur Udairicus bis verbis (Lib. iii, cap. 3): «Clericis, et peregrinis monachis, qui ita vadunt pedites absque jumento, nobiscum in refectorio comesturis aquam ad manus ministrat (abbas), talesque sedent admensam principalem. » Ego vero sic Menardi sententiam sequar, et defendam, ut oppositas etiam rationes et auctoritates, si quae sunt, haud sileam. Itaque abbatem cum hospitibus in communi fratrum conventu refici dehere probat antiqua et recepta monachorum veterum praxis, a quibus S. P. Benedictum tecessisse in re tanti momenti facile non est credendum. Hanc vero praxim passim videre est in eorum regulis et actis. Regula tertia SS. Patrum ita habet: « Illud quoque statuimus, ut abbates omni temporo cum fratribus reficiant; quia eo tempore quo fratres, aut pro negligentia arguere, aut spiritali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent. » S. Caesarius in epistola ad Oratoriam abbatissam (Cap. 11): «In quotidiano corporis alimento, atque communi cibo par sis his cum quibus pari in mensa uteris consessu, iisdem denique quibus sorores, ferculorum saporibus delectare, et aequalia vobis cibaria potionesque communes exhibeant discoferae et pincernae, etc. » S. Aurelianus in Regula ad monachos (Cap. 50): « Sanctus abbas, nisi inaequalitate faciente, extra congregationem non reficiet.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
