# Regula 57.10

Benedict, Regula, Chapter 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/57.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/57.10

Per quorum manus transigenda sunt.] « Id est in quibus manibus ponenda sunt ad vendendum, ut ille venditor sit legalis, sive fidelis, » inquit Richardus de S. Angelo; ita ut ipsi per se non vendant, sed per domesticos, aut alios amicos: quia magnum est monachis periculum vel minimum claustro egredi. Eadem ratione S. Stephanus Grandimontensis (In Regul. cap. 15) fratres suos nolebat quidquam per se emere; sed « cum aliquid emere volueritis, infit, mandate alicui amicorum vestrorum, quatenus hoc vobis afferat; quod si vobis dare noluerit, postquam ab eo ad emendum petieritis, nullatenus accipiatis. Sed nobis fortasse dicetis, Melius mercabimur si nundinas adeamus? hoc vobis prohibemus, nam multo melius vobis est parum substantiae amittere, quam redeundo ad saeculum animam perdere. » Et sane cautum olim fuit ne monachi venderent, ut passim videre est in conciliis. Sed ante sancti Benedicti tempora id passim consueverant, quamvis illud omnino non probet S. Basilius (Regul. fus. cap. 39), de distractione operum haec scribens: « Cavendum est ne opera fratrum longius aliquo venum exponantur, ne ipsi vendendi gratia in publicum procedant; honestius est enim ut uno in loco agant, et utilius quoque ad mutuam aedificationem, et diligentem quotidianae disciplinae custodiam; ita ut satius sit aliquid de justo pretio demere, quam modici lucri gratia extra regionis fines proficisci. Si vero id fieri non posse …psa docuerit experientia, eligenda sunt loca et urbes virorum piorum, ne infrugiferam perfectionem instituamus; et curandum ut plures fratres ad demonstratas panegyres una proficiscantur, quorum quisquis quae operatus est ipse portet. Deinde ut communem quidem alienorum comitatum fugiant, ut id itineris liceat cum psalmis et precationibus, ac reliqua in aliis aedificatione conficere. In ipso vero loco quo proficiscendum est constituti, eadem eligant diversoria, ut se invicem observare, et nullum precandi tempus, sive diurnum, sive nocturnum negligere: deinde et avarorum cum quibus aegre distrahendo convenitur, et fraudatorum congressus vitare queant; quod sane cum minore detrimento fieri potest, si cum multis sit quis, quam si solus: fugiunt enim multorum testimonium etiam qui alioqui sunt iniquissimi. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
