Latin
57.11 to 57.12
Benedict, Regula 57.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Memorentur Ananiae et Saphirae, etc.] Innuere videtur hic S. Benedictus Ananiam et Saphiram mortem duntaxat corporis, non animae pertulisse; id quod etiam asserunt plerique et gravissimi Patres Ecclesiae, maxime Origenes, tract. 8 in Matth. ; S. Augustinus, lib. iii contra Parmenian. ,et serm. 148; Cassianus, collat. 6, cap. 11; et Petrus Damiani, opuscul. 12, cap. 3. Vide Haeftenum, lib. ix, tract. 3, disq. 4. In ipsis autem pretiis non subrepat avaritiae malum.] Haec est enim idolorum servitus, quae, ut dicit Gerardus Belga, «monachum sordidum non facit, sed monachum diabolum: quod enim ex angelo facit superbia, hoc ex monacho facit avaritia: et sicut illa angelum Deo Ingratum ingratitudinis arguit, …ista monachum perjurum efficit. »