# Regula 57.11-12

Benedict, Regula, 57.11 to 57.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/57.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/57.11

Memorentur Ananiae et Saphirae, etc.] Innuere videtur hic S. Benedictus Ananiam et Saphiram mortem duntaxat corporis, non animae pertulisse; id quod etiam asserunt plerique et gravissimi Patres Ecclesiae, maxime Origenes, tract. 8 in Matth.; S. Augustinus, lib. iii contra Parmenian., et serm. 148; Cassianus, collat. 6, cap. 11; et Petrus Damiani, opuscul. 12, cap. 3. Vide Haeftenum, lib. ix, tract. 3, disq. 4. In ipsis autem pretiis non subrepat avaritiae malum.] Haec est enim idolorum servitus, quae, ut dicit Gerardus Belga, « monachum sordidum non facit, sed monachum diabolum: quod enim ex angelo facit superbia, hoc ex monacho facit avaritia: et sicut illa angelum Deo Ingratum ingratitudinis arguit, … ista monachum perjurum efficit. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
