Latin
Chapter 57
Benedict, Regula 57.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid vero ex operibus artificum venundandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sunt: ne aliquam fraudem monasterio facere praesumant. Memorentur semper Ananiae et Saphirae (Act. v), ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti, vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. In ipsis autem pretiis non subripiat c avaritiae malum: sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus datur d, ut in omnibus glorificetur Deus.