# Regula 57.3

Benedict, Regula, Chapter 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/57.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/57.3

COMMENTARIUS Artifices si sunt in monasterio, cum omni humilitate et reverentia faciant ipsas artes, si tamen jusserit abbas.] Cum omnia in monasteriis obedientiae subjaceant, nec ipsas quas artifices callent artes, exercere permisit, nisi jubente abbate. Id quod ex antiquis monachorum regulis accipere potuit, nam Pachomiana ita habet (Art. 123 in cod. Reg.): « Nemo quidquam operis faciet, nec scyphos plenos aqua circumferet, nec funiculum quidem torquebit, nisi praepositus jusserit. » Et S. Basiliusjinterrogatus (Regul. brev., interr, 142): « Si oportet eos qui noverunt artificia suscipere aliquod opus absque conscientia vel jussione ejus qui praeest et operum sollicitudinem gerit? » respondet: « Furti reus erit hujusmodi, vel similis eis qui furibus concurrunt. » Idem videre est in Regula SS. Pauli et Stephani, cap. 33, et in Regula S. Aureliani ad monachos, cap. 23.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
