# Regula 57.5

Benedict, Regula, Chapter 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/57.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/57.5

Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, hic talis evellatur ab ipsa arte.] « Et merito quidem arte et artificio suo prohibetur, qui iis plus perdit quam lucratur, » inquit Gerardus Belga monachus: qui enim pro scientia artis suae extollitur, pro levi ac temporali lucro quod confert monasterio, animam suam perdit, qua nihil pretiosius: longe omnino ab illa. Aegyptiorum monachorum humilitate, de quibus Cassianus (Lib. iv, c, 14): « Et cum tantos unusquisque eorum quotidie de opere ac sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam valeat parcitatem, verum etiam usibus possit exuberare multorum; in nullo tamen inflatur, nec sibi de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur, sed praeter duo paximatia, quae tribus vix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
